- LOT
- LOTfil. Haran. Gen. c. 11. v. 27. etc. 14. v. 12. et 16. quem δίκαιον vocat D. Petrus 2. Ep. c. 2. v. 7. Vide Ioseph. Antiqq. l. 1. Eius ux. cum intueretur ulterius post eum, statua salis effecta est. Gen. c. 19. v. 1, 5, 6, 9, 10, 12, 14, 15, 23, 24, 28, 29, et 36. Graece est ςτήλη ἁλός. Hebraice a Gap desc: Hebrew, unde Nisibis, quae est Nesebis, et Nasebis. Sic interpretatur hoc nomen Philo Byblius, apud Steph. de urbibus. Statuam autem alii cululum, alii columnam vocant. Distat a mari Sodomeo duabus leucis: constatque adhuc cumulus ille, ait Beniamin in Itiner. qui a gregibus aliquando lambendo imminutus, denuo ad pristinam crescit molem. Thargum Hierosolymitanum: Quia ux. Lot erat ex filiabus Sodomae, respeixt post se, ut videret quid tandem eventurum esset domui patris sui: et ecce ipsa stetit (i. e. mansit) columna salis, duratura usque ad tempus illud quo reviviscent Mortui. Hanc suo etiam tempore superfuisse testantur Ioseph. et Clem. Ep. ad Romanos, vide Burchard. et alios qui ibi fuêre. Sulp. Severus: Sacr. Hist. l. 1. c. x. Sed mulier parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem conversa traditur. Cyprian.—— Et simul illicIn fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum.Tertullian. carmine de Sodoma.—— Ipsa sibi formam sine corpore servansDurat adhuc, numquam pluviis nec diruta ventis.Quin etiam si quis mutilaverit advena formam,Protinus ex sese suggestu vulnera complet.Ceterum ux. Lotd in salem conversa, magno admonuit Sacramento, neminem in via liberationis suae praeterita desiderare debere, uti notat Augustinus. Unde Prud. Hamartigenia v. 735, 740, 760, et 768.Nemo memor Sodomae, quae mundi sorma cremanda est,Ut semel e muris gressum promoverit, orePost tergum verso respectet funera rerum.Incestum hic Lothus cum filiabus suis inscius commisit. Ratio autem, quae filias eius ad hoc facinus commovit, haec a Iosepho refertur: Αἱ δὲ παρθένοι πᾶν ἠφανῆςθαι τὸ ἀνθρώπινον ὑπολαβοῦσαι γεν´ος, πατρὶ πλησιάζουσι ἐπινοήσασαι λαθεῖν, ἐποίουν δὲ τοῦτο ὑπ ὲρ τȏυ μὴ γεν´ος ἐκλιπεῖν. Sulp. Seu. Sacr. Hist. l. 1. c. x. Lothi autem filiae existimantes humanum genus interiisse, concubitum inebriati patris appetivêrunt Licitum siquidem arbitratae sunt, quod ab Arabibus vicinis quottidie fieri intelligebant, ut Strabo docet. Sed foedum hoc facinus haudquaquam, quos Chrysostom. facit, excusandum est. Nic. Lloyd. D. Hier. Tom. 1. Ep. 22. p. 63.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.